- SUBLATIO
- SUBLATIOInfantum, a Parentibus olim facta, memoratur Senec. Consul. ad Marciam c. 18. Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui cum conditionem vitae nossent, in hanc nos sustuterunt.. item Te. rentio Andriâ Actu 2. Sc. 6. v. 33.Nam quod peperisset, iussit tolli.Celebris suit ritus: quô infantes, postquam ab Obsterrice mox a partu in terram statuti essent, a parribus tellure suscipiebantur, vel ab eorum Procuratoribus, quo inter legitimos numeratentur heredes. Tollere enim pro generare positum, quia pro mortuis habiti, qui non suspiciebantur, ut servi; imo pro necare. Fiebat autem Sublatio ea ope Levanae Dae, Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 2 sed a Patris pendebat voluntate, cui vitae et mortis potestas in cos, quos pro suis agnoverat, licet eam amori Uxori vel Pellicum plerumque sumiserit. Itaque ex terra sublatum infantem suscipiebat per servum Parens, vel eius vice Puerpera ipsa, vel soror illius, vel familiaris aliqua, Obsterrices quoque: Unde Terroe Matres dictae. partum vero non tollebant Partres, si sexus eset sequiors, quippe masculus boni ominis erat: Sexûs proin sequioris pattum potius necari praecipiebant. Uti discimus ex Ovidio Metamorph. l. 9. v. 677.Edita forte tuo fuerit fi femina partu;(Invitus mande: pietas ignosce!) necetur.Contratia Indis Lex, de quibus sic Curtius l. 9. c. 1. Genitos liberos non Parentum arbitriô rollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi insantium habitum cura mandata est. Si quos insignes, aut aliquâ membrorum parte inutiles notaverunt, necari iubent; ad quem loc. Freinshemium vide: Lacedaemoniis item. Omnes Iudaei tollebant, Crotoniatae nullos. Contra quam tollendi Libertatem natae leges Papiae et ius tot liberorum, apud varias genres. Quos suscipere nolebat Parens, omnins ergo ac metus, more Diis derivatô, expositi fuerunt, etc. Vide Thom. Bartholinum de Puerp. Veter. et supra, ubi de Infantibus, Levana Dea etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.